6 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos.
2 An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis.
3 Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis secularia !
Nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia.
4 Secularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum.
Saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum.
5 Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit judicare inter fratrem suum ?
Ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum.
6 Sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles.
Sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles.
7 Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? Quare non magis fraudem patimini ?
Iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini.
8 Sed vos injuriam facitis, et fraudatis, et hoc fratribus.
Sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus.
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare ; neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri.
10 Neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.
Neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt.
11 Et hæc quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
Et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate.
Omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate.
13 Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc, et hæc destruet. Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.
Esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori.
14 Deus vero et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam.
Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit.
16 An nescitis quoniam qui adheret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim, inquit, duo in carne una.
An nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una.
17 Qui autem adhæret Domino, unus spiritus est.
Qui autem adheret Domino unus spiritus est.
18 Fugite fornicationem. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est ; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
Fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat.
19 An nescitis quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
An nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri.
20 Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
Empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.