Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Corinthios

(Versiculus)

8 De iis autem, quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus ; scientia inflat, caritas vero ædificat.

De his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat.

2 Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

Si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.

3 Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.

Si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo.

4 De escis autem, quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus,

De escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus.

5 Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) ;

Nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi.

6 Nobis tamen unus Deus ; Pater ex quo omnia, et nos in illum ; et unus Dominus, Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

Nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum.

7 Sed non in omnibus est scientia ; quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant ; et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur.

Sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur.

8 Esca autem nos non commendat Deo ; neque enim si non manducaverimus, abundabimus ; neque si non manducaverimus, deficiemus.

Esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus.

9 Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus.

10 Si enim quis viderit cum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta ?

Si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta.

11 Et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est ?

Et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est.

12 Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.

Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis.

13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.

Quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit