Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Corinthios

(Versiculus)

10 Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt ;  name="V2" id="V2"> 2 Et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube et in mari ;

Et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari.

3 Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt,

Et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt.

4 Et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra ; petra autem erat Christus).

Et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus.

5 Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, nam prostrati sunt in deserto.

Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto.

6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.

Haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt.

7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere.

Neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.

8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.

Neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia.

9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.

Neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt.

10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.

11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis ; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines seculorum devenerunt.

Haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt.

12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.

Itaque qui se existimat stare videat ne cadat.

13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis; sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere.

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.

Propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura.

15 Ut prudentibus loquor ; vos ipsi judicate quod dico.

Ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico.

16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?

Calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est.

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

Quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur.

18 Videte Israel secundum carnem ; nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?

Videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris.

19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid ?

Quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid.

20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum.

Sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum.

21 Non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.

Non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.

22 An æmulamur Dominum ? Numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

An aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt.

23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificant.

Omnia licent sed non omnia aedificant.

24 Nemo quod suum est quærent, sed quod alterius.

Nemo quod suum est quaerat sed quod alterius.

25 Omne quod in macello vænit manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

Omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam.

26 Domini est terra, et plenitudo ejus.

Domini est terra et plenitudo eius.

27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne quod vobis apponitur manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.

Si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam.

28 Si quis autem dixerit : Hoc immolaticium est idolis, nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam ;

Si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam.

29 Conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?

Conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia.

30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?

Si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago.

31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite.

Sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite.

32 Sine offensione estote Judæis, et gentilibus, et Ecclesiæ Dei ;

Sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei.

33 Sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

Sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit