Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Petri

(Versiculus)

2 Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,

Deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones.

2 Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Sicut modo geniti infantes rationale sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem.

3 Si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus ;

Si gustastis quoniam dulcis Dominus.

4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum,

Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum honorificatum.

5 Et ipsi tanquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.

Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.

6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum ; et qui crediderit in eum, non confundetur.

Propter quod continet in scriptura ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et qui crediderit in eo non confundetur.

7 Vobis igitur honor credentibus ; non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli,

Vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli.

8 Et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.

Et lapis offensionis et petra scandali qui offendunt verbo nec credunt in quod et positi sunt.

9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum ;

Vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei ; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

Qui aliquando non populus nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti.

11 Carissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quæ militant adversus animam ;

Carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam.

12 Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.

Conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.

13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum, sive regi, quasi præcellenti ;

Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti.

14 Sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum ;

Sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum.

15 Quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam ;

Quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam.

16 Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.

Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei.

17 Omnes honorate : fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.

Omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate.

18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.

Servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis.

19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.

Haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste.

20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? Sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.

Quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum.

21 In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.

In hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro vobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.

22 Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ;

Qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius.

23 Qui cum malediceretur, non maledicebat ; cum pateretur, non comminabatur ; tradebat autem judicanti se injuste ;

Qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste.

24 Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.

Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae viveremus cuius livore sanati estis.

25 Eratis enim sicut oves errantes ; sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.

Eratis enim sicut oves errantes sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit