Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

I Timotheum

(Versiculus)

4 Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum,

Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum.

2 In hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,

In hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam.

3 Prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem ;

Prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem.

4 Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur,

Quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur.

5 Sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.

Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem.

6 Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.

Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es.

7 Ineptas autem, et aniles fabulas devita, exerce autem teipsum ad pietatem.

Ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem.

8 Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est ; pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.

Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae.

9 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.

Fidelis sermo et omni acceptione dignus.

10 In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.

In hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium.

11 Præcipe hæc, et doce.

Praecipe haec et doce.

12 Nemo adolescentiam tuam contemnat ; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.

Nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate.

13 Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinæ.

Dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae.

14 Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.

Noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii.

15 Hæc meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus.

16 Attende tibi, et doctrinæ ; insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.

Adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit