5 Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem ; juvenes, ut fratres ;
Seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres.
2 Anus, ut matres ; juvenculas, ut sorores, in omni castitate ;
Anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate.
3 Viduas honora, quæ vere viduæ sunt.
Viduas honora quae vere viduae sunt.
4 Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus ; hoc enim acceptum est coram Deo.
Si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo.
5 Quæ autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die.
Quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die.
6 Nam quæ in deliciis est, vivens, mortua est.
Nam quae in deliciis est vivens mortua est.
7 Et hoc præcipe, ut irreprehensibiles sint.
Et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint.
8 Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit, et est infideli deterior.
Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior.
9 Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quæ fuerit unius viri uxor,
Vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor.
10 In operibus bonis testimonium habens : si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
In operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est.
11 Adolescentiores autem viduas devita, cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt,
Adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt.
12 Habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt,
Habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt.
13 Simul autem et otiosæ discunt circuire domos ; non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet.
Simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet.
14 Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
Volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
15 Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam.
Iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan.
16 Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia, ut iis quæ vere viduæ sunt sufficiat.
Si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat.
17 Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina.
Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina.
18 Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti ; et : Dignus est operarius mercede sua.
Dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua.
19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
Adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus.
20 Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
Peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant.
21 Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut hæc custodias sine præjudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
Testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando.
22 Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
Manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi.
23 Noli adhuc aquam bibere ; sed modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
Noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates.
24 Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, præcedentia ad judicium ; quosdam autem et subsequuntur.
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur.
25 Similiter et facta bona, manifesta sunt ; et quæ aliter se habent, abscondi non possunt.
Similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.