4 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
De cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis.
2 Scitis enim quæ præcepta dederim vobis per Dominum Jesum.
Scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum.
3 Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra ; ut abstineatis vos a fornicatione ;
Haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra.
4 Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore ;
Ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore.
5 Non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum ;
Non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum.
6 Et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
Ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus.
7 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
Non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione.
8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis.
Itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis.
9 De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis, ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis ;
Etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis.
11 Et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut præcepimus vobis ;
Et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis.
12 Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.
Et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri qui spem non habent.
Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum adducet cum eo.
Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt.
16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi.
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera ; et sic semper cum Domino erimus.
Deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
Itaque consolamini invicem in verbis istis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.