Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Corinthios

(Versiculus)

2 Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

Statui autem hoc ipse apud me ne iterum   in   tristitia   venirem ad   vos.

2 Si enim ego contristo vos, et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?

Si enim ego    vos et quis est qui me laetificet nisi qui   contristatur ex me.

3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere ; confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.

Et hoc ipsum   scripsi ut non cum   venero   tristitiam super   tristitiam   habeam de quibus oportuerat me   gaudere   confidens in omnibus vobis quia meum   gaudium omnium vestrum est.

4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas ; non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

Nam ex multa   tribulatione et   angustia   cordis   scripsi vobis per   multas   lacrimas non ut   contristemini sed ut   sciatis quam   caritatem   habeo   abundantius   in vobis.

5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

Si quis autem   contristavit non me   contristavit sed ex   parte ut non onerem omnes   vos.

6 Sufficit illi qui ejusmodi est, objurgatio hæc quæ fit a pluribus ;

Sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae   fit a   pluribus.

7 Ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.

Ita ut e contra   magis donetis et   consolemini ne   forte abundantiori   tristitia   absorbeatur qui eiusmodi est.

8 Propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem.

Propter quod   obsecro   vos ut confirmetis   in illum   caritatem.

9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

Ideo enim et   scripsi ut   cognoscam   experimentum vestrum an   in omnibus   oboedientes sitis.

10 Cui autem aliquid donastis, et ego ; nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

Cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod   donavi si quid   donavi propter   vos   in   persona   Christi.

11 Ut non circumveniamur a Satana ; non enim ignoramus cogitationes ejus.

Ut non circumveniamur a   Satana non enim   ignoramus   cogitationes eius.

12 Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino.

Cum   venissem autem   Troadem propter   evangelium   Christi et   ostium mihi   apertum   esset   in   Domino.

13 Non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum, fratrem meum ; sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.

Non   habui   requiem   spiritui meo eo quod non invenerim   Titum   fratrem meum sed   valefaciens eis   profectus sum   in   Macedoniam.

14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco ;

Deo autem   gratias qui semper   triumphat nos   in   Christo   Iesu et   odorem notitiae suae   manifestat per nos   in omni   loco.

15 Quia Christi bonus odor sumus Deo, in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt ;

Quia   Christi   bonus   odor sumus   Deo   in his qui   salvi   fiunt et   in his qui   pereunt.

16 Aliis quidem odor mortis in mortem ; aliis autem odor vitæ in vitam. Et ad hæc quis tam idoneus ?

Aliis quidem   odor   mortis   in   mortem aliis autem   odor   vitae   in   vitam et ad haec quis tam idoneus.

17 Non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei ; sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.

Non enim sumus sicut   plurimi   adulterantes   verbum   Dei sed ex   sinceritate sed sicut ex   Deo coram   Deo   in   Christo   loquimur.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit