5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis.
2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes ;
Nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes.
3 Si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
Si tamen vestiti non nudi inveniamur.
4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.
Nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita.
5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.
Qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus.
6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino.
Audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino.
7 (Per fidem enim ambulamus, et non per speciem) ;
Per fidem enim ambulamus et non per speciem.
8 Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum.
9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.
Et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi.
10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum.
11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus ; Deo autem manifesti sumus ; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
Non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde.
13 Sive enim mente excedimus, Deo ; sive sobrii sumus, vobis ;
Sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis.
14 Caritas enim Christi urget nos ; æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt ;
Caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt.
15 Et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus.
17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
Si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova.
18 Omnia autem ex Deo qui nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis.
19 Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum ; et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis.
20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos ; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo.
21 Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.