1 Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri et Salvatoris Jesu Christi.
Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi.
2 Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu, Domini nostri ;
Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri.
3 Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus qui vocavit nos propria gloria et virtute,
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtute.
4 Per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ, fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem.
Per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionem.
5 Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
Vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam.
6 In scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
In scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem.
7 In pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
In pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem.
8 Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
Haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione.
9 Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
Cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
10 Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis ; hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.
Quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando.
11 Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi.
12 Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate ;
Propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate.
13 Justum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione ;
Iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitione.
14 Certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
Certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi.
15 Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatis.
16 Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam ; sed speculatores facti illius magnitudinis ;
Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis.
17 Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ; ipsum audite.
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui.
18 Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
Et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sancto.
19 Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris ;
Et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.
20 Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.
Hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit.
21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia ; sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
Non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.