2 Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem.
2 Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :
Et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabitur.
3 Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur ; quibus judicium jam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat.
Et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat.
4 Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari ;
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservari.
5 Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens ;
Et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens.
6 Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens ;
Et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens.
7 Et justum Lot oppressum a nefandorum injuria ac luxuriosa conversatione eripuit,
Et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruit.
8 Aspectu enim, et auditu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant ;
Aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabant.
9 Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos ;
Novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare.
10 Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia immunditiæ ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere, blasphemantes ;
Magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantes.
11 Ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
Ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudicium.
12 Hi vero, velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem et in perniciem in his quæ ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
Hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribunt.
13 Percipientes mercedem injustitiæ, voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes, et maculæ deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum ;
Percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscum.
14 Oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti ; pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes ; maledictionis filii ;
Oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii.
15 Derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit ;
Derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit.
16 Correptionem vero habuit suæ vesaniæ ; subjugale mutum animal hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.
Correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam.
17 Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur.
Hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservatur.
18 Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur ;
Superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur.
19 Libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis,: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
Libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus est.
20 Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
21 Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato.
22 Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum ; et, Sus lota in volutabro luti.
Contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro luti.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.