Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Timotheum

(Versiculus)

2 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia quæ est in Christo Jesu ;

Tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu.

2 Et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere.

3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.

Labora sicut bonus miles Christi Iesu.

4 Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat, cui se probavit.

Nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit.

5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

Nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit.

6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.

Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

7 Intellige quæ dico ; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,

Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum.

9 In quo laboro usque ad vincula, quasi male operans ; sed verbum Dei non est alligatum.

In quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum.

10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.

Ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti.

11 Fidelis sermo : Nam si commortui sumus, et convivemus ;

Fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus.

12 Si sustinebimus, et conregnabimus ; si negaverimus, et ille negabit nos ;

Si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos.

13 Si non credimus, ille fidelis permanet ; negare seipsum non potest.

Si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest.

14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis, ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.

Haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium.

15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

Sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis.

16 Profana autem et vaniloquia devita ; multum enim proficiunt ad impietatem ;

Profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem.

17 Et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,

Et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus.

18 Qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.

Qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem.

19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : Cognovit Dominus qui sunt ejus ; et discedat ab iniquitate, omnis qui nominat nomen Domini.

Sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.

20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia ; et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.

In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam.

21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

Si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.

Iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro.

23 Stultas autem, et sine disciplina quæstiones devita, sciens quia generant lites.

Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites.

24 Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,

Servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem.

25 Cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,

Cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem.

26 Et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

Et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit