Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

II Timotheum

(Versiculus)

3 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa ;

Hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa.

2 Erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,

Et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti.

3 Sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,

Sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate.

4 Proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei ;

Proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei.

5 Habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita ;

Habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita.

6 Ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis ;

Ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis.

7 Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.

8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati : homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;

Quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem.

9 Sed ultra non proficient ; insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

Sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit.

10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam ;

Tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam.

11 Persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris ; quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.

Persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus.

12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu persecutionem patientur.

Et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur.

13 Mali autem homines, et seductores, proficient in pejus ; errantes, et in errorem mittentes.

Mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes.

14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi, sciens a quo didiceris ;

Tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris.

15 Et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.

Et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu.

16 Omnis scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia ;

Omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia.

17 Ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit