21 Et vidi cælum novum, et terram novam. Primum enim cælum et prima terra abiit, et mare jam non est.
Et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est.
2 Et ego, Joannes, vidi sanctam civitatem, Jerusalem novam, descendentem de cælo a Deo, paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.
Et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
3 Et audivi vocem magnam de throno, dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus ; et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt ; et ipse Deus cum eis erit eorum Deus ;
Et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus.
4 Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt.
5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
Et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera.
6 Et dixit mihi : Factum est. Ego sum a et w [alpha et omega], initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
Et dixit mihi factum est ego sum α et ω initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis.
7 Qui vicerit, possidebit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius.
8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.
Timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda.
9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis ; et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni.
10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem, sanctam Jerusalem, descendentem de cælo a Deo,
Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo.
11 Habentem claritatem Dei, et lumen ejus simile lapidi pretioso tanquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
Habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum.
12 Et habebat murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et in portis angelos duodecim ; et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israel.
Et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel.
13 Ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres.
Ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres.
14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim, nomina duodecim apostolorum Agni.
Et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni.
15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
Et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum.
16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo ; et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia ; et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.
Et civitas in quadro posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt.
17 Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.
Et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli.
18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide ; ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
Et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo.
19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis ; secundum, sapphirus ; tertium, calcedonius ; quartum, smaragdus ;
Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus.
20 Quintum, sardonyx ; sextum, sardius ; septimum, chrysolithus ; octavum, beryllus ; nonum, topazius ; decimum, chrysoprasus ; undecimum, hyacinthus ; duodecimum, amethystus.
Quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus.
21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas ; et singulæ portæ erant ex singulis margaritis ; et platea civitatis aurum mundum, tanquam vitrum perlucidum.
Et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.
22 Et templum non vidi in ea. Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
Et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est et agnus.
23 Et civitas non eget sole, neque luna, ut luceant in ea : nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus.
24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terræ afferent gloriam suam, et honorem in illam.
Et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam.
25 Et portæ ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic.
Et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic.
26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
Et adferent gloriam et honorem gentium in illam.
27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens, et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.
Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.