1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Jesus facere, et docere,
Primum quidem sermonem feci de omnibus o Theophile quae coepit Iesus facere et docere.
2 Usque in diem qua præcipiens apostolis per Spiritum sanctum quos elegit, assumptus est ;
Usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum Sanctum quos elegit adsumptus est.
3 Quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei
Quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei.
4 Et convescens, præcepit eis, ab Jierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum ;
Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent sed expectarent promissionem Patris quam audistis per os meum.
5 Quia Johannes quidem baptizavit aqua : vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies.
Quia Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ?
Igitur qui convenerant interrogabant eum dicentes Domine si in tempore hoc restitues regnum Israhel.
7 Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate.
Dixit autem eis non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate.
8 Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.
Sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae.
9 Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
Et cum haec dixisset videntibus illis elevatus est et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in cælum euntem illum, ecce duo viri adstiterunt juxta illos in vestibus albis,
Cumque intuerentur in caelum eunte illo ecce duo viri adstiterunt iuxta illos in vestibus albis.
11 Qui et dixerunt : Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum ? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum.
Qui et dixerunt viri galilaei quid statis aspicientes in caelum hic Iesus qui adsumptus est a vobis in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
12 Tunc reversi sunt Jerosolymam, a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
Tunc reversi sunt Hierosolymam a monte qui vocatur Oliveti qui est iuxta Hierusalem sabbati habens iter.
13 Et cum introissent in cœnaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Mathæus, Jacobus Alphæi, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
Et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Iohannes Iacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Iacobus Alphei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria, matre Jesu, et fratribus ejus.
Hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
15 In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit (erat autem turba hominum simul fere centum viginti) :
Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit erat autem turba nominum simul fere centum viginti.
16 Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum ;
Viri fratres oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Iesum.
17 Qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
Quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
18 Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis ; et suspensus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera ejus.
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis et suspensus crepuit medius et diffusa sunt omnia viscera eius.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldema, hoc est, ager sanguinis
Et notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldemach hoc est ager Sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter.
Scriptum est enim in libro Psalmorum fiat commoratio eius deserta et non sit qui inhabitet in ea et episcopatum eius accipiat alius.
21 Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus.
22 Incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
Incipiens a baptismate Iohannis usque in diem qua adsumptus est a nobis testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis.
23 Et statuerunt duos : Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
Et statuerunt duos Ioseph qui vocabatur Barsabban qui cognominatus est Iustus et Matthiam.
24 Et orantes dixerunt : Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
Et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum.
25 Accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut abiret in locum suum.
Accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam ; et annumeratus est cum undecim apostolis.
Et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.