8 Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quæ erat Jerosolymis ; et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ, præter apostolos.
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
Curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum.
3 Saulus autem devastabat Ecclesiam ; per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant, pertransiebant, evangelizantes verbum Dei.
Igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat.
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exiebant.
Multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant.
8 Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
9 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. Vir autem quidam, nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum ;
Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum.
10 Cui auscultabant omnes, a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
Cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna.
11 Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
Adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos.
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit ; et cum baptizatus esset, adherebat Philippo ; videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
Tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur.
14 Cum autem audissent apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem,
Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem.
15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum ;
Qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum.
16 Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
Nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu.
17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum.
Tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum.
18 Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam,
Cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam.
19 Dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
Dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum.
20 Pecunia tua tecum sit in perditionem ; quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri !
Pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto ; cor enim tuum non est rectum coram Deo.
Non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua ; et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui ;
Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.
23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse.
24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
Respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis.
25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam ; hæc est deserta.
Angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta.
27 Et surgens, abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis, reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem.
Et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem.
28 Et revertebatur, sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
Et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam.
29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
Dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum.
30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne, intelligis quæ legis ?
Adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis.
31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
Qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum.
32 Locus autem Scripturæ quam legebat, erat hic : tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum.
Locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum.
33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tollitur de terra vita ejus ?
In humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius.
34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dixit hoc ? De se, an de alio aliquo ?
Respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo.
35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
Aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum.
36 Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam ; et ait eunuchus : Ecce aqua ; quid prohibet me baptizari ?
Et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari.
37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens, ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
[Dixit autem Philippus si credis ex toto corde licet et respondens ait credo Filium Dei esse Iesum Christum.]
38 Et jussit stare currum ; et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
Et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum.
39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus ; ibat enim per viam suam gaudens.
Cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens.
40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.