10 Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica,
Vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica.
2 Religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
Religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper.
3 Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli,
Vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli.
4 At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
At ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
5 Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus.
Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus.
6 Hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cujus est domus juxta mare ; hic dicet tibi quid te oporteat facere.
Hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare.
7 Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum, ex his qui illi parebant ;
Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
8 Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
Quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen.
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam.
Postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
10 Et cum esuriret, voluit gustare ; parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus ;
Et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus.
11 Et videt cælum apertum, et descendens vas quoddam velut linteum magnum, quattuor initiis submitti de cælo in terram,
Et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram.
12 In quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli.
In quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
13 Et facta est vox ad eum : Surge, Petre ; occide et manduca.
Et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca.
14 Ait autem Petrus : Absit, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
Ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum.
15 Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris.
16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in cælum.
Hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum.
17 Et dum intra se hæsitaret Petrus, quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, adstiterunt ad januam.
Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam.
18 Et cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quærunt te.
Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te.
20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos.
Surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos.
21 Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum quem quæritis ; quæ causa est propter quam venistis ?
Descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis.
22 Qui dixerunt : Cornelius, centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto, accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
Qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te.
23 Introducens ergo eos, recepit hospitio ; sequenti autem die, surgens profectus est cum illis ; et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
Introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
24 Altera autem die introivit Cæsaream. Cornelius vero expectabat illos, convocatis cognatis suis, et necessariis amicis.
Altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
25 Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius ; et procidens ad pedes ejus, adoravit.
Et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit.
26 Petrus vero levavit eum, dicens : Surge, et ego ipse homo sum.
Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum.
27 Et loquens cum illo, intravit, et invenit multos qui convenerunt.
Et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant.
28 Dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judæo conjungi aut accedere ad alienigenam ; sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
Dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem.
29 Propter quod, sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me.
Propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me.
30 Et Cornelius ait : A nudius quarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
Et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait.
31 Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei.
Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
32 Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus ; hic hospitatur in domo Simonis, coriarii juxta mare.
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare.
33 Confestim ergo misi ad te, et tu benefecisti veniendo ; nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus, audire omnia quæcumque tibi præcepta sunt a Domino.
Confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
34 Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate, comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
Aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus.
35 Sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi,
Sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi.
36 Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
Verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus.
37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Judæam, incipiens enim a Galilæa, post baptismum quod prædicavit Joannes ;
Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes.
38 Jesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo.
39 Et nos testes sumus omnium quæ fecit in regione Judæorum et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno.
40 Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri.
Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri.
41 Non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo ; nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo, postquam resurrexit a mortuis.
Non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
42 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
Et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
43 Huic omnes prophetæ testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum.
44 Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum.
Adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
45 Et obstipuerunt ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est ;
Et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
46 Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum.
47 Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos ?
Tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos.
48 Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.