13 Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manæn, qui erat Herodis tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus.
2 Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnaban, in opus ad quod assumpsi eos.
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos.
3 Tunc jejunantes, et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos.
4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu sancto, abierunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum.
Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum.
5 Et cum venissent Salaminam, prædicabant verbum Dei in synagogis Judæorum ; habebant autem et Joannem in ministerio.
Et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio.
6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magnum, pseudoprophetam, Judæum, cui nomen erat Barjesu,
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu.
7 Qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
Qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei.
8 Resistebat autem illis Elymas, magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide.
Resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide.
9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum.
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum.
10 Dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas ?
Dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas.
11 Et nunc ecce manus Domini super te ; et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebræ ; et circuiens quærebat qui ei manum daret.
Et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret.
12 Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit, admirans super doctrina Domini.
Tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini.
13 Et cum a Papho navigassent Paulus, et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphiliæ ; Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
14 Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ ; et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
Illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt.
15 Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
Post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite.
16 Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israelitæ, et qui timetis Deum, audite :
Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite.
17 Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea.
Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea.
18 Et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
Et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
19 Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
Et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum.
20 Quasi post quadringentos et quinquaginta annos ; et post hæc dedit judices usque ad Samuel prophetam.
Quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam.
21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul, filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
Et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta.
22 Et amoto illo, suscitavit illis David regem, cui et testimonium perhibens, dixit : Inveni David, filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
Et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas.
23 Hujus Deus ex semine, secundum promissionem, eduxit Israel Salvatorem, Jesum ;
Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum.
24 prædicante Joanne, ante faciem adventus ejus, baptismum pœnitentiæ omni populo Israel.
Praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel.
25 Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego ; sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calcamenta pedum solvere.
Cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere.
26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
Viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est.
27 Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus, hunc ignorantes, et voces prophetarum, quæ per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt ;
Qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt.
28 Et nullam causam mortis invenientes in eo, petierant a Pilato ut interficerent eum.
Et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum.
29 Cumque consummassent omnia quæ de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, possuerunt eum in monumento.
Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die ; qui visus est per dies multos his.
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his.
31 Qui simul ascenderant cum eo de Galilæa in Jerusalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
Qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem.
32 Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est :
Et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est.
33 Quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu ; ego hodie genui te,
Quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te.
34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
Quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia.
35 Ideoque et alias dicit : Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
Ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
36 David enim in sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit, et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem.
37 Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
Quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem.
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ; et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari.
39 In hoc omnis qui credit, justificatur.
In hoc omnis qui credit iustificatur.
40 Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
Videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis.
41 Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini ; quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
Videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis.
42 Exeuntibus autem illis, rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc.
Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
Cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
44 Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini.
45 Videntes autem turbas Judæi, repleti sunt zelo ; et contradicebant his quæ a Paulo dicebantur, blasphemantes.
Videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes.
46 Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei ; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicastis æternæ vitæ, ecce convertimur ad gentes ;
Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes.
47 Sic enim præcepit nobis Dominus : Posui te in lucen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ.
Sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
48 Audientes autem gentes gavisæ sunt, et glorificabant verbum Domini ; et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam.
Audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
49 Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
50 Judæi autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam, et ejecerunt eos de finibus suis.
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis.
51 At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
At illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium.
52 Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu sancto.
Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.