Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

22 Viri fratres et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.

Viri fratres et patres audite quam ad vos nunc reddo rationem.

2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.

Vum audissent autem quia hebraea lingua loquitur ad illos magis praestiterunt silentium.

3 Et dicit : Ego sum vir judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel, eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie ;

Et dixit ego sum vir iudaeus natus Tarso Ciliciae nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus iuxta veritatem paternae legis aemulator legis sicut et vos omnes estis hodie.

4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,

Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem alligans et tradens in custodias viros ac mulieres.

5 Sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem, uti punirentur.

Sicut princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omnes maiores natu a quibus et epistulas accipiens ad fratres Damascum pergebam ut adducerem inde vinctos in Hierusalem uti punirentur.

6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa ;

Factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa.

7 Et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?

Et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris.

8 Ego autem respondi : Quis es, Domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.

Ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris.

9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.

Et qui mecum erant lumen quidem viderunt vocem autem non audierunt eius qui loquebatur mecum.

10 Et dixi : Quid faciam, Domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum ; et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.

Et dixi quid faciam Domine Dominus autem dixit ad me surgens vade Damascum et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere.

11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.

Et cum non viderem prae claritate luminis illius ad manum deductus a comitibus veni Damascum.

12 Ananias autem quidam, vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,

Ananias autem quidam vir secundum legem testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis.

13 Veniens ad me, et adstans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.

Veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum.

14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te ut cognosceres voluntatem ejus, et videres Justum, et audires vocem ex ore ejus ;

At ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius.

15 Quia eris testis illius ad omnes homines, eorum quæ vidisti et audisti.

Quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti.

16 Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare ; et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

Et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius.

17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,

Factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis.

18 Et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me.

Et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me.

19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te ;

Et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te.

20 Et cum funderetur sanguis Stephani, testis tui, ego adstabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.

Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum.

21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.

Et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te.

22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi, non enim fas est eum vivere.

Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere.

23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in ærem,

Vociferantibusautem eis et proicientibus vestimenta sua et pulverem iactantibus in aerem.

24 Jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.

Iussit tribunus induci eum in castra et flagellis caedi et torqueri eum ut sciret propter quam causam sic adclamarent ei.

25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit adstanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare ?

Et cum adstrinxissent eum loris dixit adstanti sibi centurioni Paulus si hominem romanum et indemnatum licet vobis flagellare.

26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.

Quo audito centurio accessit ad tribunum et nuntiavit dicens quid acturus es hic enim homo civis romanus est.

27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.

Accedens autem tribunus dixit illi dic mihi tu Romanus es at ille dixit etiam.

28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.

Et respondit tribunus ego multa summa civitatem hanc consecutus sum et Paulus ait ego autem et natus sum.

29 Protinus ergo discesserunt ab illo, qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit, postquam rescivit quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.

Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant tribunus quoque timuit postquam rescivit quia civis romanus esset et quia alligasset eum.

30 Postera autem die, volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum ; et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos.

Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Iudaeis solvit eum et iussit sacerdotes convenire et omne concilium et producens Paulum statuit inter illos.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit