23 Intendens autem concilium, Paulus ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
Intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus.
Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius.
3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem ; et, contra legem, jubes me percuti ?
Tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti.
4 Et qui adstabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis ?
Et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis.
5 Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
Dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices.
6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum ; de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
Sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor.
7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos ; et soluta est multitudo ;
Et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo.
8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum ; pharisæi autem utrumque confitentur.
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur.
9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto ; quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
Factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus.
10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
Et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra.
11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus, ait : Constans esto ; sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.
Sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari.
12 Facta autem die, collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se, dicentes neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum.
Facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum.
13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant.
Erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant.
14 Qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
Qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum.
15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tanquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum.
16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo.
17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi.
18 Et ille quidem assumens eum, duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
Et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi.
19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est, quod habes indicare mihi ?
Adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi.
20 Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo.
Ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo.
21 Tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere, donec interficiant eum ; et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
Tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum.
22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.
Tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos, ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos, a tertia hora noctis.
Et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis.
24 Et jumenta præparate, ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.
Et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem.
25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tanquam accepturus pecuniam.)
[Timuit enim ne forte raperent eum Iudæi et occiderent et ipse postea calumniam sustineret tamquam accepturus pecuniam.]
26 Scribens epistolam continentem hæc : CLAUDIUS Lysias, optimo præsidi Felici, salutem.
Scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem.
27 Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu, eripui, cognito quia Romanus est ;
Virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est.
28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
Volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum.
29 Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen.
30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus, ut dicant apud te. Vale.
Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te.
31 Milites ergo, secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem ;
Milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem.
32 Et postera die, dimissis equitibus, ut cum eo irent, reversi sunt ad castra ;
Et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra.
33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.
Qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum.
34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia ;
Cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia.
35 Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.