25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea.
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum, adversus Paulum, et rogabant eum,
Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum.
3 Postulantes gratiam adversum eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes, ut interficerent eum in via.
Postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via.
4 Festus autem respondit, servari Paulum in Cæsarea, se autem maturius profecturum.
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
Qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream ; et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare ;
Qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare.
8 Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quicquam peccavi.
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi.
9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me.
10 Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto ; ibi me oportet judicari. Judæis non nocui, sicut tu melius nosti.
Dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti.
11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori ; si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello.
Si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello.
12 Tunc Festus cum consilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.
Tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream, ad salutandum Festum.
Et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus.
15 De quo, cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum, et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem.
De quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem.
16 Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem, priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
Ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17 Cum ergo huc convenissent, sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum.
18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
De quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum.
19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere.
20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
Haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis.
21 Paulo autem appellante, ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem.
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem.
22 Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum.
23 Altera autem die, cum venisset Agrippa, et Bernice, cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus.
24 Et dixit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petens et acclamantes, non oportere eum vivere amplius.
Et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vero comperi nihil dignum morte eum admisisse ; ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
Ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta, habeam quid scribam ;
De quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.