2 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne ;
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne.
2 Ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu,
Ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu.
3 In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
Hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
Nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum, Dominum, in ipso ambulate ;
Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate.
7 Radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
Radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione.
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum ;
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum.
9 Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ;
Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter.
10 Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus, et potestatis ;
Et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis.
11 In quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi ;
In quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi.
12 Consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
Consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis.
13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta ;
Et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta.
14 Delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci ;
Delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci.
15 Et expolians principatus, et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
Expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso.
16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum ;
Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum.
17 Quæ sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.
Quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi.
18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
Nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae.
19 Et non tenens caput, ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei.
Et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei.
20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis ?
Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis.
21 Secundum præcepta et doctrinas hominum, ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis ; n
Secundum praecepta et doctrinas hominum ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris.
22 Quæ sunt omnia in interitum ipso usu,
Quae sunt omnia in interitu ipso usu.
23 Quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.