1 Paulus, apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu.
2 Gratia vobis et pax a Deo, Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo.
4 Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate.
5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suæ,
Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae.
6 In laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
In laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto.
7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiæ ejus,
In quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius.
8 Quæ superabundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia ;
Quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia.
9 Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
Ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo.
10 In dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis, et quæ in terra sunt, in ipso.
In dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso.
11 In quo etiam et nos sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ,
In quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae.
12 Ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
Ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo.
13 In quo et vos, cum audissetis verbum veritatis (Evangelium salutis vestræ), in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto ;
In quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto.
14 Qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
Qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius.
15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos.
16 Non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis ;
Non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis.
17 Ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus ;
Ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius.
18 Illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis, ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
Inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis.
19 Et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credimus, secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
Et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius.
20 Quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus,
Quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus.
21 Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro.
Supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro.
22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput supra omnem Ecclesiam,
Et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae.
23 Quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.