2 Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris.
2 In quibus aliquando ambulastis secundum seculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ,
In quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae.
3 In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum ; et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri ;
In quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri.
4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos.
5 Et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati) ;
Et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati.
6 Et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu ;
Et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu.
7 Ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.
Ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.
8 Gratia enim estis salvati per fidem ; et hoc non ex vobis, Dei enim donum est :
Gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est.
9 Non ex operibus, ut ne quis glorietur.
Non ex operibus ut ne quis glorietur.
10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis quæ præparavit Deus, ut in illis ambulemus.
Ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea, quæ dicitur circumcisio in carne manufacta ;
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta.
12 Quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
Quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo.
13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
Nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi.
14 Ipse enim est pax nostra ; qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,
Ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua.
15 Legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem ;
Legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem.
16 Et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
Et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso.
17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope ;
Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope.
18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ ; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
Ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei.
20 Superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide, Christo Jesu ;
Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu.
21 In quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
In quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino.
22 In quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
In quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.