Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Ephesios

(Versiculus)

3 Hujus rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus ;

Huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus.

2 Si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis ;

Si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis.

3 Quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi ;

Quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi.

4 Prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi,

Prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi.

5 Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus, et prophetis in Spiritu ;

Quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu.

6 Gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium ;

Esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium.

7 Cujus factus sum minister, secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.

Cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.

8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,

Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi.

9 Et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit,

Et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit.

10 Ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei ;

Ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei.

11 Secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu, Domino nostro,

Secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro.

12 In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.

In quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius.

13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis ; quæ est gloria vestra.

Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra.

14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,

Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi.

15 Ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur ;

Ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur.

16 Ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem ;

Ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine.

17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati, et fundati,

Habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati.

18 Ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum ;

Ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum.

19 Scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quæ operatur in nobis,

Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis.

21 Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.

Ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit