4 Obsecro itaque vos, ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis ;
Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis.
2 Cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
Cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate.
3 Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
4 Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ ;
Unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Unus Dominus una fides unum baptisma.
6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.
Propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibus.
9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ?
Quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae.
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia.
Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores, et doctores ;
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctores.
12 Ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi,
Ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christi.
13 Donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi,
Donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
14 Ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
Ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem erroris.
15 Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
Veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christus.
16 Ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
Ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
Hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui.
18 Tenebris obscuratum habentes intellectum ; alienati a vita Dei, per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum ;
Tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum.
19 Qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis, in avaritiam.
Qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritia.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
Vos autem non ita didicistis Christum.
21 Si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
Si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesu.
22 Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
Deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris.
23 Renovamini autem spiritu mentis vestræ,
Renovamini autem spiritu mentis vestrae.
24 Et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
Et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini, et nolite peccare ; sol non occidat super iracundiam vestram.
Irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram.
27 Nolite locum dare diabolo ;
Nolite locum dare diabolo.
28 Qui furabatur, jam non furetur ; magis autem laboret, operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat ; sed si quis bonus ad ædificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis.
31 Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia.
Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.