5 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
Estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi.
2 Et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
Et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
3 Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos ;
Fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos.
4 Aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quæ ad rem non pertinet ; sed magis gratiarum actio.
Aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio.
5 Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
6 Nemo vos seducat inanibus verbis ; propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ.
Nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
7 Nolite ergo effici participes eorum.
Nolite ergo effici participes eorum.
8 Eratis enim aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate ;
Eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate.
9 Fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate ;
Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate.
10 Probantes quid sit beneplacitum Deo ;
Probantes quid sit beneplacitum Deo.
11 Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite.
12 Quæ enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere.
13 Omnia autem quæ arguuntur, a lumine manifestantur, omne enim quod manifestatur, lumen est.
Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est.
14 Propter quod dicit : Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis ; et illuminabit te Christus.
Propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus.
15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis ; non quasi insipientes,
Videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes.
16 Sed ut sapientes ; redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Sed ut sapientes redimentes tempus quoniam dies mali sunt.
17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini.
18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria ; sed implemini Spiritu sancto,
Et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu.
19 Loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
Loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
20 Gratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri,
Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri.
21 Subjecti invicem in timore Christi.
Subiecti invicem in timore Christi.
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino ;
Mulieres viris suis subditae sint sicut Domino.
23 Quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ ; ipse, Salvator corporis ejus.
Quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis.
24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus.
25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea.
26 Ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,
Ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo.
27 Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi ; sed ut sit sancta et immaculata.
Ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata.
28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit.
29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit ; sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam,
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam.
30 Quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
Quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius.
31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una.
32 Sacramentum hoc magnum est ; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia.
33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat, uxor autem timeat virum suum.
Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.