Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Galatas

(Versiculus)

5 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.

State et nolite iterum iugo servitutis contineri.

2 Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

Ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit.

3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.

Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.

4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis.

Evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis.

5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.

Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus.

6 Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed fides quæ per caritatem operatur.

Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur.

7 Currebatis bene ; quis vos impedivit veritati non obedire ?

Currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire.

8 Persuasio hæc non est ex eo qui vocat vos.

Persuasio non est ex eo qui vocat vos.

9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.

Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis ; qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.

Ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille.

11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico, quid adhuc persecutionem patior ? Ergo evacuatum est scandalum crucis.

Ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis.

12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.

Utinam et abscidantur qui vos conturbant.

13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres ; tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem spiritus servite invicem.

Vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem.

14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.

Omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum.

15 Quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.

Quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini.

16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.

Dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis.

17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem ; hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.

Caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis.

18 Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege.

Quod si spiritu ducimini non estis sub lege.

19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,

Manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria.

20 Idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,

Idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae.

21 Invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia ; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

Invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.

22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,

Fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas.

23 Mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.

Fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex.

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25 Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus.

Si vivimus spiritu spiritu et ambulemus.

26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.

Non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit