Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Hebræos

(Versiculus)

8 Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

Capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis.

2 Sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

Sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo.

3 Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur ; unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat.

Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat.

4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum essent qui offerent secundum legem munera,

Si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera.

5 Qui exemplari et umbræ deserviunt cælestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide, inquit, omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte.

Qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte.

6 Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

Nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et melioris testamenti mediator est quod in melioribus repromissionibus sanctum est.

7 Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

Nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus inquireretur.

8 Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel, et super domum Juda, testamentum novum,

Vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum novum.

9 Non secundum testamentum quod feci patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti ; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.

Non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eos dicit Dominus.

10 Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus : Dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas ; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum ;

Quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum.

11 Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum, quoniam omnes scient me, a minore usque ad majorem eorum ;

Et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a minore usque ad maiorem eorum.

12 Quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

Quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor.

13 Dicendo autem novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.

Dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur et senescit prope interitum est.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit