Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum.

2 Hoc erat in principio apud Deum.

Hoc erat in principio apud Deum.

3 Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est.

4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum.

In ipso vita erat et vita erat lux hominum.

5 Et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.

Et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt.

6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.

Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes.

7 Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum.

8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine.

9 Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum.

10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.

11 In propria venit, et sui eum non receperunt.

In propria venit et sui eum non receperunt.

12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus,

Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius.

13 Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt.

14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis ; et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.

Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat, dicens : Hic erat, quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.

Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat.

16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia.

Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia.

17 Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

Quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est.

18 Deum nemo vidit umquam ; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit.

19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum : Tu quis es ?

Et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es.

20 Et confessus est, et non negavit ; et confessus est : Quia non sum ego Christus.

Et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus.

21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.

Et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non.

22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? Quid dicis de teipso ?

Dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso.

23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

Ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta.

24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.

Et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis.

25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?

Et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta.

26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua ; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.

Respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis.

27 Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est ; cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.

Ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti.

28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

Haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans.

29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

Altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi.

30 Hic est, de quo dixi : Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.

Hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat.

31 Et ego nesciebam eum : sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.

Et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans.

32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.

Et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum.

33 Et ego nesciebam eum ; sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.

Et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.

34 Et ego vidi ; et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei.

Et ego vidi et testimonium quia hic est Filius Dei.

35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.

Altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo.

36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce Agnus Dei.

Et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei.

37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.

Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.

38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?

Conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas.

39 Dicit eis : Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo, hora autem erat quasi decima.

Dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima.

40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.

Erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum.

41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).

Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus.

42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.

Et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus.

43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.

In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me.

44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri.

45 Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum, filium Joseph, a Nazareth.

Invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth.

46 Et dixit ei Nathanael : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni, et vide.

Et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide.

47 Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israelita, in quo dolus non est.

Vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est.

48 Dicit ei Nathanael : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te.

Dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te.

49 Respondit ei Nathanael, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel.

Respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel.

50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis : majus his videbis.

Respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis.

51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.

Et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit