Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

2 Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.

Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi.

2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.

Vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias.

3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

Et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent.

4 Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

Et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea.

5 Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

Dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite.

6 Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.

Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas.

7 Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

Dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum.

8 Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

Et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt.

9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam (et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam), vocat sponsum architriclinus,

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus.

10 Et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit ; et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est ; tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

Et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc.

11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius.

12 Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus.

13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

Et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus.

14 Et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes.

15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit.

16 Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei, domum negotiationis.

Et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.

17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.

Recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me.

18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis quia hæc facis ?

Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis.

19 Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

Respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud.

20 Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?

Dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud.

21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.

Ille autem dicebat de templo corporis sui.

22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

Cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus.

23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.

Cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat.

24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

Ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes.

25 Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ; ipse enim sciebat quid esset in homine.

Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit