Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

3 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps judæorum :

Erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum.

2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister ; nemo enim potest hæc signa facere quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

Hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo.

3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

Respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei.

4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire, et renasci ?

Dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci.

5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei.

Respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei.

6 Quod natum est ex carne, caro est ; et quod natum est ex Spiritu, spiritus est.

Quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est.

7 Non mireris quia dixi tibi : Oportet vos nasci denuo.

Non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo.

8 Spiritus ubi vult spirat ; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat ; sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu.

9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?

Respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri.

10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israel, et hæc ignoras ?

Respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras.

11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

Amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis.

12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?

Si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis.

13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

Et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo.

14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,

Et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis.

15 Ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam.

Ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam.

16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam.

Sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam.

17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

Non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum.

18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est ; qui non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

Qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.

19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem ; erant enim eorum mala opera.

Hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera.

20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.

Omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius.

21 Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

Qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta.

22 Post hæc venit Jesus, et discipuli ejus, in terram Judæam ; et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

Post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat.

23 Erat autem et Joannes baptizans in Ænnon juxta Salim, quia aquæ multæ erant illic ; et veniebant, et baptizabantur.

Erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur.

24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.

Nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes.

25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.

Facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione.

26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

Et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum.

27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.

Respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo.

28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus, sed quia missus sum ante illum.

Ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum.

29 Qui habet sponsam, sponsus est ; amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

Qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est.

30 Illum oportet crescere, me autem minui.

Illum oportet crescere me autem minui.

31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.

Qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est.

32 Et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium ejus nemo accipit.

Et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit.

33 Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est.

Qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est.

34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur ; non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

Quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum.

35 Pater diligit Filiumm ; et omnia dedit in manu ejus.

Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.

36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam ; sed ira Dei manet super eum.

Qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit