4 Ut ergo cognovit Jesus, quia audierunt pharisæi quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes,
Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes.
2 (Quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
Quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius.
3 Reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
Reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium, quod dedit Jacob Joseph, filio suo.
Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo.
6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
Erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
Venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere.
8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
Discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent.
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu Judæus cum sis, bibere a me poscis, quæ sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judæi Samaritanis.
Dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
10 Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ?
Respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam.
11 Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est ; unde ergo habes aquam vivam ?
Dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam.
12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
Numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius.
13 Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum ;
Respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum.
14 Sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.
Sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
15 Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
Dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire.
16 Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
Dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc.
17 Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum.
Respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum.
18 Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir ; hoc vere dixisti.
Quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti.
19 Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
Dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus, ubi adorare oportet.
Patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet.
21 Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
Dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis quod nescitis ; nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judæis est.
Vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum.
Sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus ; et eos, qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
Spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare.
25 Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) ; cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
Dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
Dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum.
27 Et continuo venerunt discipuli ejus ; et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quæris, aut quid loqueris cum ea ?
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea.
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus ;
Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus.
29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci ; numquid ipse est Christus ?
Venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus.
30 Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum.
Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
Interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca.
32 Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
Ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
Dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare.
34 Dicit eis Jesus : Meus cibus est, ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
Dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius.
35 Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : Levate oculos vestros et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem.
Nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam æternam, ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
Et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
In hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis ; alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis.
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
40 Cum venissent ergo ad illum samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
Cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Et multo plures crediderunt propter sermonem eius.
42 Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus ; ipsi enim audivimus, et scimus, quia hic est vere Salvator mundi.
Et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi.
43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
Post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam.
44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilæam, exceperunt eum Galilæi, cum omnia vidissent quæ fecerat Jerosolymis in die festo ; et ipsi enim venerant ad diem festum.
Cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilææ, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum.
47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium ejus ; incipiebat enim mori.
Hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori.
48 Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
Dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis.
49 Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
Dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus.
50 Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
Dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat.
51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt, dicentes quia filius ejus viveret.
Iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret.
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris.
53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse, et domus ejus tota.
Cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota.
54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judæa in Galilæam.
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.