Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

12 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus.

2 Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat ; Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

Fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis ; et domus impleta est ex odore unguenti.

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti.

4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus ; Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

Dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus.

5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis.

6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

Dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat.

7 Dixit ergo Jesus : Sinite illam, ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

Dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud.

8 Pauperes enim semper habetis vobiscum ; me autem non semper habetis.

Pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis.

9 Cognovit ergo turba multa ex Judæis, quia illic est ; et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis.

10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,

Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent.

11 Quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

Quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.

12 In crastinum autem, turba multa, quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma.

13 Acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel.

Acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel.

14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :

Et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est.

15 Noli timere, filia Sion ; ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

Noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.

16 Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum ; sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt, quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

Haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei.

17 Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.

18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.

Propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum.

19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit.

20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

Erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

Hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre.

22 Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

Venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu.

23 Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis.

24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

Amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert.

25 Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

Qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam.

26 Si quis mihi ministrat, me sequatur ; et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

Si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus.

27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc.

Nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc.

28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo.

29 Turba ergo quæ stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

Turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est.

30 Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

Respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos.

31 Nunc judicium est mundi ; nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

Nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras.

32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

Et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum.

33 (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.

34 Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum ; et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? Quis est iste Filius hominis ?

Respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis.

35 Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

Dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat.

36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus ; et abiit, et abscondit se ab eis.

Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.

37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum.

Cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum.

38 Ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?

Ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est.

39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :

Propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias.

40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos.

41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

Haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo.

42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum ; sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur.

43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis, quam gloriam Dei.

Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

44 Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.

Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me.

45 Et qui videt me, videt eum, qui misit me.

Et qui videt me videt eum qui misit me.

46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

Ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat.

47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

Et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum.

48 Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo, quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

Qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die.

49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar.

Quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

50 Et scio quia mandatum ejus vita æterna est. Quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

Et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit