Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Johannem

(Versiculus)

19 Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.

Tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit.

2 Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus, et veste purpurea circumdederunt eum.

Et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum.

3 Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judæorum ; et dabant ei alapas.

Et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas.

4 Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.

Exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio.

5   (Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.

Exiit ergo Ihesus portans spineam coronam et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo.

6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite ; ego enim non invenio in eo causam.

Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam.

7 Responderunt ei Judæi : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.

Responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit.

8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.

Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit.

9 Et ingressus est prætorium iterum, et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.

Et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei.

10 Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?

Dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te.

11 Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.

Respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet.

12 Et exinde quærebat Pilatus dimittere eum. Judæi autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris ; omnis enim qui se regem facit, contradicit Cæsari.

Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari.

13 Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.

Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha.

14 Erat autem parasceve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judæis : Ecce rex vester.

Erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester.

15 Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem nisi Cæsarem.

Illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem.

16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.

Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt.

17 Et bajulans seibi crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariæ, locum, hebraice autem Golgotha.

Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha.

18 Ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos, hinc et hinc medium autem Jesum.

Ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum.

19 Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : JESUS NAZARENUS, REX JUDÆORUM.

Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum.

20 Hunc ergo titulum multi Judæorum legerunt, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, græce et latine.

Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine.

21 Dicebant ergo Pilato pontifices judæorum : Noli scribere : Rex Judæorum, sed quia ipse dixit : Rex sum Judæorum.

Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum.

22 Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.

Respondit Pilatus quod scripsi scripsi.

23 Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem), et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum.

24 Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi, et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.

Dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt.

25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.

Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene.

26 Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suæ : Mulier, ecce filius tuus.

Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus.

27 Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.

Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio.

29 Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.

Vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius.

30 Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.

Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum.

31 Judæi ergo (quoniam Parasceve erat), ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.

Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur.

32 Venerunt ergo milites, et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.

Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.

33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura.

33 Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura.

34 Sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua.

Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.

35 Et qui vidit, testimonium perhibuit ; et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit ; ut et vos credatis.

Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis.

36 Facta sunt enim hæc, ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.

Facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo.

37 Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.

Et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt.

38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.

Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu.

39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes, quasi libras centum.

Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum.

40 Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judæis sepelire.

Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire.

41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus ; et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.

Erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat.

42 Ibi ergo propter Parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.

Ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit