20 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum ; et vidit lapidem sublatum a monumento.
Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.
2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
Currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum.
5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina ; non tamen introivit.
Et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit.
6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita.
7 Et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
Et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
8 Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus ad monumentum ; et vidit, et credidit.
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit.
9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
Nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere.
10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
Abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli.
11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
12 Et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
Et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum.
Dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum.
14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem ; et non sciebat quia Jesus est.
Haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est.
15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum ; et ego eum tollam.
Dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
Dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister.
17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
Dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum.
18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
Venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi.
19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ ubi erant discipuli congregati, propter metum Judæorum, venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
Cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis.
20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
Dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos.
22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum sanctum.
Hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum.
23 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
Quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt.
24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus.
25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam,
Dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam.
26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus, januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis.
27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas : et affer manum tuam, et mitte in latus meum ; et noli esse incredulus, sed fidelis.
Deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus, et Deus meus.
Respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus.
29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti ; beati qui non viderunt, et crediderunt.
Dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt.
30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc.
31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
Haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.