5 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum, ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
Factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth.
2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum ; piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
Et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia.
3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
Ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
Ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam.
5 Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes, nihil cepimus ; in verbo autem tuo laxabo rete.
Et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete.
6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam, rumpebatur autem rete eorum.
Et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum.
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pæne mergerentur.
Et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
Quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine.
9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant ;
Stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant.
10 Similiter autem Jacobum, et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere ; ex hoc jam homines eris capiens.
Similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens.
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
Et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
Et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare.
13 Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : Mundare. Et confestim lepra discessit ab illo ;
Et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo.
14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
Et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis.
15 Perambulabat autem magis sermo de illo ; et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
Perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis.
16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
Ipse autem secedebat in deserto et orabat.
17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem ; et virtus Domini erat ad sanandum eos.
Et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad eos.
18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus ; et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
Et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
Quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua.
21 Et cœperunt cogitare scribæ, et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
Et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus.
22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris.
23 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata ; an dicere : Surge, et ambula ?
Quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula.
24 Ut autem sciatis, quia Filius Hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam.
25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum, in quo jacebat ; et abiit in domum suam, magnificans Deum.
Et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
Et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie.
27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad Telonium, et ait illi : Sequere me.
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me.
28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Et relictis omnibus surgens secutus est eum.
29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua ; et erat turba multa publicanorum, et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
30 Et murmurabant pharisæi, et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
Et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis.
31 Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.
Et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent.
32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam.
33 At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum ; tui autem edunt, et bibunt ?
At illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt.
34 Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
Quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare.
35 Venient autem dies ; cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc jejunabunt in illis diebus.
Venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus.
36 Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus ; alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
Dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo.
37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres ; alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt ;
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt.
38 Sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
Sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur.
39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum, dicit enim : Vetus melius est.
Et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.