Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Lucam

(Versiculus)

6 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

Factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.

2 Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

Quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis.

3 Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ;

Et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant.

4 Quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his, qui cum ipso erant ; quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus.

5 Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

Et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

Factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida.

7 Observabant autem scribæ, et pharisæi si in sabbato curaret ; ut invenirent unde accusarent eum.

Observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum.

8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum ; et ait homini, qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit.

9 Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos, si licet sabbatis benefacere, an male ; animam salvam facere, an perdere ?

Ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere.

10 Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit ; et restituta est manus ejus.

Et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius.

11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

Ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.

12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.

13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos ; et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit)

Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit.

14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum.

15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes.

16 Et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.

17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

Et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis.

18 Qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

Qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur.

19 Et omnis turba quærebat eum tangere ; quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

Et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes.

20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes ; quia vestrum est regnum Dei.

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei.

21 Beati, qui nunc esuritis ; quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis ; quia ridebitis.

Beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis.

22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium Hominis.

Beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

23 Gaudete in illa die, et exultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo ; secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.

24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

Verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram.

25 Væ vobis, qui saturati estis ; quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc ; quia lugebitis et flebitis.

Vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis.

26 Væ cum benedixerint vobis homines ; secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

Vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum.

27 Sed vobis dico, qui auditis : Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos.

Sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt.

28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

Benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos.

29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

Ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere.

30 Omni autem petenti te, tribue ; et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

Omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas.

31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.

32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.

Et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt.

33 Et si benefeceritis his, qui vobis benefaciunt ; quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.

Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt.

34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.

Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia.

35 Verumtamen diligite inimicos vestros ; benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes ; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

Verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos.

36 Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est.

Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

37 Nolite judicare, et non judicabimini ; nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.

Nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini.

38 Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

Date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.

39 Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?

Dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent.

40 Non est discipulus super magistrum ; perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

Non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius.

41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras.

42 Aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo ; ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo ; et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

Et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos ; neque arbor mala, faciens fructum bonum.

Non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum.

44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus ; neque de rubo vindemiant uvam.

Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam.

45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum ; et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur.

46 Quid autem vocatis me Domine, Domine ; et non facitis quæ dico ?

Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico.

47 Omnis, qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos ; ostendam vobis cui similis sit ;

Omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.

48 Similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram ; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere ; fundata enim erat super petram.

Similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram.

49 Qui autem audit, et non facit ; similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento ; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit ; et facta est ruina domus illius magna.

Qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit