12 Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, cœpit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisæorum, quod est hypocrisis.
Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis.
2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur ; neque absconditum, quod non sciatur.
Nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur.
3 Quoniam quæ in tenebris dixistis, in lumine dicentur ; et quod in aurem locuti estis in cubiculis, prædicabitur in tectis.
Quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis.
4 Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
Dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant.
5 Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum, qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete.
Ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete.
6 Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
Nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere ; multis passeribus pluris estis vos.
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis.
8 Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei ;
Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei.
9 Qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
Qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei.
10 Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi ; ei autem, qui in Spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur.
11 Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis.
12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere.
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere.
13 Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
Ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
14 At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos ?
At ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos.
15 Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia ; quia non in abundantia cujusquam vita ejus est, ex his quæ possidet.
Dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet.
16 Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit ;
Dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit.
17 Et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?
Et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos.
18 Et dixit : Hoc faciam : Destruam horrea mea, et majora faciam ; et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi, et bona mea,
Et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea.
19 Et dicam animæ meæ : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos ; requiesce, comede, bibe, epulare.
Et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare.
20 Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te ; quæ autem parasti, cujus erunt ?
Dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt.
21 Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
Sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.
22 Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis : Nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis, neque corpori quid induamini.
Dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini.
23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
Anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum.
24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum ; et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
Considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis.
25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum.
26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?
Si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis.
27 Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent ; dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
28 Si autem fœnum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillæ fidei !
Si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei.
29 Et vos nolite quærere quid manducetis, aut quid bibatis, et nolite in sublime tolli ;
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli.
30 Hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
31 Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus ; et hæc omnia adjicientur vobis.
Verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis.
32 Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum.
33 Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
Vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit.
34 Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit.
35 Sint lumbi vestri præcincti, et lucernæ ardentes in manibus vestris,
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes.
36 Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit, et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei.
37 Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes ; amen dico vobis, quod præcinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.
38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi.
39 Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
Hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam.
40 Et vos estote parati ; quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
Et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit.
41 Ait autem et Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
Ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes.
42 Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
Dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram.
43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
Beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem.
44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
Vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum.
45 Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire ; et cœperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari ;
Quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari.
46 Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
Veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non præparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis ;
Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas.
48 Qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo ; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo.
49 Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
Ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur.
50 Baptismo autem habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur.
51 Putatis quia pacem veni dare in terram ? Non, dico vobis, sed separationem ;
Putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem.
52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi ; tres in duos, et duo in tres.
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres.
53 Dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
Dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
54 Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit ; et ita fit.
Dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit.
55 Et cum austrum flantem, dicitis : Quia æstus erit ; et fit.
Et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit.
56 Hypocritæ, faciem cæli et terræ nostis probare ; hoc autem tempus quomodo non probatis ?
Hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis.
57 Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est.
58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem.
59 Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.