15 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores, ut audirent illum.
Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum.
2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
Et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
3 Et ait ad illos parabolam istam, dicens :
Et ait ad illos parabolam istam dicens.
4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ?
Quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam.
5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens ;
Et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens.
6 Et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.
Et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat.
7 Dico vobis, quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia.
8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ?
Aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat.
9 Et cum invenerit, convocat amicas, et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram.
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram.
10 Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente.
11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios ;
Ait autem homo quidam habuit duos filios.
12 Et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.
Et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.
Et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere.
15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant ; et nemo illi dabat.
Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
In se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo.
18 Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum et coram te ;
Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te.
19 Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis.
Et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis.
20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
Et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum et coram te ; jam non sum dignus vocari filius tuus.
Dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus.
22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus ;
Dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes.
23 Et adducite vitulum saginatum, et occidite ; et manducemus, et epulemur ;
Et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur.
24 Quia hic filius meus mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.
Quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari.
25 Erat autem filius ejus senior in agro ; et cum veniret et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum ;
Erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum.
26 Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.
Et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
Isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.
Indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum.
29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi, et numquam dedisti mihi hœdum ut cum amicis meis epularer ;
At ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer.
30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
Sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum.
31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.
At ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt.
32 Epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.
Epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.