Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Marcum

(Versiculus)

6 Et egressus inde, abiit in patriam suam ; et sequebantur eum discipuli sui ;

Et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui.

2 Et facto sabbato cœpit in synagoga docere ; et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic hæc omnia ? et quæ est sapientia, quæ data est illi ; et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur ?

Et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur.

3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.

Nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo.

4 Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.

Et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua.

5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit ;

Et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit.

6 Et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.

Et mirabatur propter incredulitatem eorum et circumibat castella in circuitu docens.

7 Et vocavit duodecim ; et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.

Et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum.

8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum ; non peram, non panem, neque in zona æs,

Et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes.

9 Sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.

Sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.

10 Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum ; illic manete donec exeatis inde ;

Et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde.

11 Et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

Et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.

12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent ;

Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent.

13 Et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant.

Et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant.

14 Et audivit rex Herodes, (manifestum enim factum est nomen ejus) et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis ; et propterea virtutes operantur in illo.

Et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo.

15 Alii autem dicebant : Quia Elias est. Alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

Alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis.

16 Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

Quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit.

17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.

Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam.

18 Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.

Dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui.

19 Herodias autem insidiabatur illi ; et volebat occidere eum, nec poterat.

Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat.

20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum ; et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.

Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat.

21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ ;

Et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae.

22 Cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus ; rex ait puellæ : Pete a me quod vis, et dabo tibi.

Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi.

23 Et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.

Et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei.

24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistæ.

Quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae.

25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ.

Cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae.

26 Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes noluit eam contristare ;

Et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare.

27 Sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere ;

Sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere.

28 Et attulit caput ejus in disco ; et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ.

Et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae.

29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus ; et posuerunt illud in monumento.

Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.

30 Et convenientes apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia, quæ egerant, et docuerant.

Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant.

31 Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi ; et nec spatium manducandi habebant.

Et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant.

32 Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.

Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum.

33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi ; et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.

Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.

34 Et exiens vidit turbam multam Jesus ; et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit illos docere multa.

Et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa.

35 Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora præteriit ;

Et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit.

36 Dimitte illos, ut euntes in proximas villas, et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.

Dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent.

37 Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.

Et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare.

38 Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.

Et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces.

39 Et præcepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fœnum.

Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum.

40 Et discubuerunt in partes per centenos, et quinquagenos.

Et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos.

41 Et acceptis quinque panibus, et duobus piscibus, intuens in cælum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos ; et duos pisces divisit omnibus.

Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus.

42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.

Et manducaverunt omnes et saturati sunt.

43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.

Et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus.

44 Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.

Erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum.

45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.

Et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum.

46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.

Et cum dimisisset eos abiit in montem orare.

47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.

Et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48 Et videns eos laborantes in remigando, (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare ; et volebat præterire eos.

Et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.

49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

At illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt.

50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum, nolite timere.

Omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere.

51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant ;

Et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant.

52 Non enim intellexerunt de panibus ; erat enim cor eorum obcæcatum.

Non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum.

53 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

Et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt.

54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum ;

Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum.

55 Et percurrentes universam regionem illam, cœperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.

Et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant ubi audiebant eum esse.

56 Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.

Et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit