Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Marcum

(Versiculus)

7 Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.

Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis.

2 Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

Et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes .

3 Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum ;

Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum.

4 Et a foro nisi baptizentur, non comedunt ; et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum ;

Et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum.

5 Et interrogabant eum pharisæi, et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?

Et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem.

6 At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

At ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me.

7 In vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.

In vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum.

8 Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum, et calicum ; et alia similia his facitis multa.

Relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa.

9 Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.

Et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis.

10 Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.

Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur.

11 Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban, (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit ;

Vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit.

12 Et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,

Et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri.

13 Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis ; et similia hujusmodi multa facitis.

Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis.

14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.

Et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite.

15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt, quæ communicant hominem.

Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.

16 Si quis habet aures audiendi, audiat.

Si quis habet aures audiendi audiat.

17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.

Et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam.

18 Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare ;

Et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare.

19 Quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?

Quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas.

20 Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.

Dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem.

21 Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,

Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia.

22 Furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.

Furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia.

23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.

Omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem.

24 Et inde surgens abiit in fines Tyri, et Sidonis ; et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.

Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.

25 Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.

Mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius.

26 Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.

Erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius.

27 Qui dixit illi : Sine prius saturari filios ; non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus,

Qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus.

28 At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.

At illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum.

29 Et ait illi : Propter hunc sermonem vade, exiit dæmonium a filia tua.

Et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua.

30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.

Et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse.

31 Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.

Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.

32 Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.

Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum.

33 Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus ; et exspuens, tetigit linguam ejus ;

Et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius.

34 Et suscipiens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est adaperire.

Et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire.

35 Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.

Et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte.

36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant ;

Et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant.

37 Et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit