9 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
Et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
2 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem ; et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
Et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis.
3 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
Et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere.
4 Et apparuit illis Elias cum Moyse ; et erant loquentes cum Jesu.
Et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu.
5 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse ; et faciamus tria tabernacula, Tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum.
Et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum.
6 Non enim sciebat quid diceret ; erant enim timore exterriti ;
Non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti.
7 Et facta est nubes obumbrans eos ; et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus ; audite illum.
Et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum.
8 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
9 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent ; nisi cum Filius Hominis a mortuis resurrexerit.
Et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 Et verbum continuerunt apud se ; conquirentes quid esset : Cum a mortuis resurrexerit.
Et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit.
11 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ?
Et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum.
12 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia ; et quomodo scriptum est in Filium Hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
Qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur.
13 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
Sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
14 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.
15 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum.
16 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
Et interrogavit eos quid inter vos conquiritis.
17 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum ;
Et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum.
18 Qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit ; et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
Qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt.
19 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? Quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
Qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me.
20 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum ; et elisus in terram, volutabatur spumans.
Et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans.
21 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia ;
Et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia.
22 Et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet ; sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
Et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri.
23 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti.
24 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
Et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam.
25 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde, et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo ; et amplius ne introeas in eum.
Et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum.
26 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
Et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est.
27 Jesus autem tenens manum ejus, elevavit eum, et surrexit.
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit.
28 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum.
29 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione, et jejunio.
Et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio.
30 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam ; nec volebat quemquam scire.
Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire.
31 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
Docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
32 At illi ignorabant verbum ; et timebant interrogare eum.
At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
Et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis.
34 At illi tacebant ; siquidem in via inter se disputaverunt, quis eorum major esset.
At illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior.
35 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
Et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister.
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum ; quem cum complexus esset, ait illis ;
Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis.
37 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit ; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui misit me.
Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit.
38 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
Respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
39 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum ; nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me ;
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.
40 Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Qui enim non est adversum vos pro vobis est.
41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis ; amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam.
42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me ; bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur.
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si mola asinaria collo eius et in mare mitteretur.
43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam ; bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem ;
Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem.
44 Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum ; bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis ;
Et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis.
46 Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
47 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum ; bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis ;
Quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
48 Ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
Ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
49 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
Omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur.
50 Bonum est sal ; quod si sal insulsum fuerit ; in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
Bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.