13 Et cum egrederetur de Templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.
Et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales [structurae].
2 Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas ;
Et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas.
4 Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
Dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari.
5 Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quid vos seducat ;
Et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat.
6 Multi enim venient in nomine meo dicentes : quia ego sum ; et multos seducent.
Multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent.
7 Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis ; oportet enim hæc fieri ; sed nondum finis.
Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis.
8 Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
Exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec.
9 Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
Videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
10 Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
11 Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini ; sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini ; non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
Et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
12 Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium ; et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos.
13 Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit.
14 Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat ; tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes ;
Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes.
15 Et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua ;
Et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua.
16 Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17 Væ autem prægnantibus, et nutrientibus in illis diebus.
Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus.
18 Orate vero ut hieme non fiant.
Orate vero ut hieme non fiant.
19 Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient.
20 Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro ; sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies.
21 Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis.
22 Exsurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos.
23 Vos ergo videte ; ecce prædixi vobis omnia.
Vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia.
24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum ;
Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum.
25 Et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.
Et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur.
26 Et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa, et gloria.
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
Et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas ;
A ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas.
29 Sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis.
30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.
Amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant.
31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt.
32 De die autem illo, vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
De die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater.
33 Videte, vigilate, et orate ; nescitis enim quando tempus sit.
Videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit.
34 Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet.
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet.
35 Vigilate ergo, (nescitis enim quando dominus domus veniat ; sero, an media nocte, an galli cantu, an mane)
Vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane.
36 Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Ne cum venerit repente inveniat vos dormientes.
37 Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
Quod autem vobis dico omnibus dico vigilate.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.