2 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda, in diebus Herodis regis, ecce Magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam.
2 Dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
Dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum.
3 Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo.
4 Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
5 At illi dixerunt ei : In Bethlehem Judæ ; sic enim scriptum est per prophetam ;
At illi dixerunt ei in Bethleem Iudaeae sic enim scriptum est per prophetam.
6 Et tu Bethlehem, terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda ; ex te enim exiet dux, qui regat [qui reget] populum meum Israel.
Et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel.
7 Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis.
Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis.
8 Et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite et interrogate diligenter de puero ; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
Et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum.
9 Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
Qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer.
10 Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde.
Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
11 Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria, matre ejus, et procidentes adoraverunt eum ; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram.
12 Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph dicens surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
14 Qui consurgens accepit puerum, et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum ;
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum
15 Et erat ibi usque ad obitum Herodis ; ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.
Et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi filium meum
16 Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra, secundum tempus, quod exquisierat a Magis.
Tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis.
17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem.
18 Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
Vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt.
19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
Defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Ioseph in Aegypto.
20 Dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israel ; defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri.
Dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
21 Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israel.
Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel.
22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire ; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ.
Audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae
23 Et veniens habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth ; ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur.
Et veniens habitavit
in civitate quae vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.