Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

3 In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,

In diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae.

2 Et dicens : Pœnitentiam agite ; appropinquavit enim regnum cælorum.

Et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum.

3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.

Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius.

4 Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos ; esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.

Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre.

5 Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;

Tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen.

6 Et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.

Et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua.

7 Videns autem multos Pharisæorum, et Sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?

Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira.

8 Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.

Facite ergo fructum dignum paenitentiae.

9 Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham : dico enim vobis, quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.

Et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.

10 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

Iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur.

11 Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam ; qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare ; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni.

Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni.

12 Cujus ventilabrum in manu sua ; et permundabit aream suam ; et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.

Cuius ventilabrum in manu sua et aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili.

13 Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.

Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo.

14 Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?

Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me.

15 Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo ; sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.

Respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum.

16 Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua ; et ecce aperti sunt ei cæli ; et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.

Baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se.

17 Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.

Et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit