Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

6 Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis ; alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum, qui in cælis est.

Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.

2 Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus : Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam.

3 Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua ;

Te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua.

4 Ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.

5 Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus ; amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam.

6 Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora patrem tuum in abscondito ; et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.

7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici ; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur.

8 Nolite ergo assimilari eis ; scit enim pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

Nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum.

9 Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis ; sanctificetur nomen tuum.

Sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum.

10 Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra.

Veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

12 Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris.

13 Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. Amen.

Et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum ; dimittet et vobis pater vester cælestis delicta vestra.

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.

15 Si autem non dimiseritis hominibus ; nec pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra.

16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ tristes ; exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam.

17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

Tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava.

18 Ne videaris hominibus jejunans, sed patri tuo, qui est in abscondito ; et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.

19 Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ; ubi ærugo, et tinea demolitur ; et ubi fures effodiunt, et furantur.

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur.

20 Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo ; ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur.

21 Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

Ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum.

22 Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex ; totum corpus tuum lucidum erit.

Lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit.

23 Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt ; ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

Si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt.

24 Nemo potest duobus dominis servire ; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget ; aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonæ.

Nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae.

25 Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca ; et corpus plus quam vestimentum ?

Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum.

26 Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea ; et pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?

Respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis.

27 Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum.

28 Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt ; non laborant, neque nent.

Et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent.

29 Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

30 Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit ; quanto magis vos modicæ fidei ?

Si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei.

31 Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?

Nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur.

32 Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim pater vester, quia his omnibus indigetis.

Haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis.

33 Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus ; et hæc omnia adjicientur vobis.

Quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis.

34 Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi ; sufficit diei malitia sua.

Nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit