13 In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare.
2 Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet ; et omnis turba stabat in littore,
Et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore.
3 Et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare.
4 Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.
Et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea.
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam ; et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ ;
Alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae.
6 Sole autem orto, æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
Sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt.
7 Alia autem ceciderunt in spinas ; et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.
Alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea.
8 Alia autem ceciderunt in terram bonam ; et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum.
9 Qui habet aures audiendi, audiat.
Qui habet aures audiendi audiat.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
Et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis.
11 Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum ; illis autem non est datum.
Qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit ; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
Qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis ; quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
Ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt.
14 Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis ; et videntes videbitis, et non videbitis.
Et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt ; ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.
Incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos.
16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
Vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt.
17 Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ, et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt ; et audire quæ auditis, et non audierunt.
Amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt.
18 Vos ergo audite parabolam seminantis :
Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis, qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus ; hic est qui secus viam seminatus est.
Omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est.
20 Qui autem super petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud ;
Qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud.
21 Non habet autem in se radicem, sed est temporalis ; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur.
22 Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
Qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur.
23 Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
Qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta.
24 Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo ;
Aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo.
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
Cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
26 Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
Cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ?
Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania.
28 Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
Et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea.
29 Et ait : Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
Et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
30 Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum.
Sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo ;
Aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo.
32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus ; cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.
Quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius.
33 Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.
Aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum.
34 Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas ; et sine parabolis non loquebatur eis ;
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis.
35 Ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi.
Ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum ; et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
Tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri.
37 Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
Qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis.
38 Ager autem, est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regnum. Zizania autem, filii sunt nequam.
Ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam.
39 Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur ; sic erit in consummatione sæculi ;
Sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi.
41 Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos, qui faciunt iniquitatem ;
Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem.
42 Et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus, et stridor dentium.
Et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium.
43 Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat.
44 Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro ; quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.
Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum.
45 Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.
Inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam.
47 Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti ;
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti.
48 Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonis in vasa, malos autem foras miserunt.
Quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione sæculi ; exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
Sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum.
50 Et mittent eos in caminum ignis ; ibi erit fletus, et stridor dentium.
Et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium.
51 Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.
Intellexistis haec omnia dicunt ei etiam.
52 Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera.
53 Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?
Et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes.
55 Nonne hic est fabri filius ? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ;
Nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas.
56 Et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? Unde ergo huic omnia ista ?
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista.
57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua.
Et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua.
58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.