Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

16 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes, et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

Et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.

2 At ille respondens, ait illis : Facto vespere, dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

At ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum.

3 Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. Faciem ergo cæli dijudicare nostis ; signa autem temporum non potestis scire !

Et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis [scire.]

4 Generatio mala et adultera signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

Generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit.

5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.

6 Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

Qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.

7 At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia panes non accepimus.

At illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus.

8 Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

Sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis.

9 Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis.

10 Neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

Neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis.

11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum, et sadducæorum ?

Quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.

12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum, et sadducæorum.

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum.

13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi ; et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis.

14 At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

At illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis.

15 Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dicitis ?

Dicit illis vos autem quem me esse dicitis.

16 Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, filius Dei vivi.

Respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi.

17 Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar-Jona ; quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

Respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est.

18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

Et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam.

19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

Et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis.

20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus.

21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.

22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine ; non erit tibi hoc.

Et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc.

23 Qui conversus, dixit Petro : Vade post me satana, scandalum es mihi ; quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum.

Qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum.

24 Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam ; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam.

26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua.

27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis ; et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius.

28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

Amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit