Via - Scriptura Spiritismi Christiani † Testamentum Redemptor

Index generalis |  Principium  | Continue

Vulgatam Clementinam

(Concordantiae biblicae plenae - Hieronymus Vulgata - IntraText Edition) ®
(Editio Lusitana)

Matthæum

(Versiculus)

23 Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

Tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos.

2 Dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ, et pharisæi.

Et Dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei.

3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite ; secundum opera vero eorum nolite facere ; dicunt enim, et non faciunt.

Et Omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt.

4 Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum ; digito autem suo nolunt ea movere.

Alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movere.

5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus ; dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

Et Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias.

6 Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,

Et Amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis.

7 Et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

Et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi.

8 Vos autem nolite vocari Rabbi ; unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

Et Vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estis.

9 Et patrem nolite vocare vobis super terram ; unus est enim Pater vester, qui in cælis est.

Et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est.

10 Nec vocemini magistri ; quia magister vester unus est, Christus.

Nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus.

11 Qui major est vestrum, erit minister vester.

Qui maior est vestrum erit minister vester.

12 Qui autem se exaltaverit, humiliabitur ; et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur.

13 Væ autem vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ ; quia clauditis regnum cælorum ante homines ; vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.

Et Vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.

14 Væ vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ ; quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ; propter hoc amplius accipietis judicium.

[Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae quia comeditis domos viduarum orationes longas orantes propter hoc amplius accipietis iudicium.]

15 Væ vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ ; quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum ; et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

Et Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos.

16 Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est ; qui autem juraverit in auro templi, debet.

Et Vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debet.

17 Stulti et cæci : Quid enim majus est, aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

Et Stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum.

18 Et quicumque juraverit in altari, nihil est ; quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

Et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet.

19 Cæci : Quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

Et Caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum.

20 Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus, quæ super illud sunt ;

Qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt.

21 Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo, qui habitat in ipso ;

Et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso.

22 Et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo, qui sedet super eum.

Et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum.

23 Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ ; qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ; hæc oportuit facere, et illa non omittere.

Et Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere.

24 Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

Et Duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientes.

25 Væ vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis, et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina, et immunditia.

Et Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia.

26 Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum.

27 Væ vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ ; quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ;

Et Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia.

28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi ; intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate.

Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29 Væ vobis scribæ, et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

Et Vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum.

30 Et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ;

Et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum.

31 Itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

Et Itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt.

32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

33 Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?

Et Serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae.

34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem ;

Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem.

35 Ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

Ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare.

36 Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.

Et Amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam.

37 Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?

Et Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti.

38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta.

39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus qui venit in nomine Domini.

Et Dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition - Concordantiæ biblicæ plenæ) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org — Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.

spacer 


Aperit